monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 115
{XXXIX} pilos habentiu asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et vestis genere, praecipue lancio interemptarum a lupis ovium. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium minimum existimantur. alia rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lascivia crurum petauristae, alia pulvere umido in cavernis volucria.